PHOLLIS seu FOLLIS

PHOLLIS seu FOLLIS
PHOLLIS seu FOLLIS
Graece Φόλλις, seu potius φολὶς, unde per l. unicum scribendum, ut in Eusebii Hist. l. 10. c. 6. verbum est originis Hebraicae: pheles enim idem illis, quod ponderare, atque ut ab hoc fit siclus vel sicel, vox πολύσημος, sic ab illo φολὶς, Pholis vel Folis, vox itidem latissimae significationis. Sed pro minutae pecuniae genere, non Latini solum et Graeci accipiunt, verum et Hebraei, ut docent Critici Iudaei, atque Arabes etiam: imo omnium minimae pecuniae genus Folles fuisse, hinc patet, quod apud Calculones follis idem erat, quod apud Arithmeticos μονὰς. Non dabatur sectio monadis, nec follis: ac viginti quatuor folles aerei, de his enim hactenus, unum denarium argenteum, qui milliarensis dicebatur, efficiebant; duodecim autem miliarenses aureum unum: quô pactô ducenti octoginta octo folles inerant in uno nomismate. Nempe sub Iustiniano et post Iustinianum Imperatorem, nam ante ipsum diversa follium ratio fuit. Sub Constantino atque etiam ante, Falles dicebantur sestertii: unde Hesychius quadrantem esse dixit, τὸ τέταρτον τοῦ φόλλεως, intelligens quadrantem de duabus drachmis, quarum octo in uncia, sesteritium autem aereum uncialem fuisse, sicut et follem, consentiunt Auctores. Sed non sem per pro aereo nummo follis usurpatus est, verum etiam summam aliquam vel auri vel argenti vel aereae pecuniae designabat. Ut Follis, quem pendebant Senatores, in Senatoribus primae classis octo auri libras significat; in mediocribus, quatuor; in infimis vero, duas. quae summae Folles dicebantur et follem pendere dicebatur, qui octo auri libras, qui quatuor, qui duas pendebat. Glosse Nomicae, Ε῎ςτι δὲ καὶ ἕτερος φόλλις διαφόρους ἔχων ποσότητας. ἀπὸ γὰρ δύο χρυσίου λιτρῶν ἀρχόμενος, εἰς ὀκτὼ προῄει κατα τὴν ἀξίαν καὶ την ἐυπορίαν τῶν ἀπαιτουμένων. Nam, ut saccusauri, sporta auri, sic follis auri, de certa auri quantitate dicebatur: Follis enim et saccus et marsupium idem. Martial. l. 10. Epigr. 74. v. 5.
Cum Scorpus una quindecim graves hora
Ferventis auri victor auferat saccos, etc.
Salmas. ad Lamprid. Heliogab. c. 22. Vide quoque suprâ, in voce Follis. Non omittendum tamen hîc paucis indigitare, quod Pholem, sub Theodosio Iuniore tributum mulorum, ab eo Constantinopoli constitutum, quod his sibi in bello opus esse diceret, referat Ioh. Calvin. Lexic. Iurid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • FOLLIS — I. FOLLIS an a Graeco φάλλος, an a flatu, quia spiritu impletur; an quod Vett. follem pellem dicebant: quidquid enim ex corio factum est, ut impleatur, Follis dictum. Specialiter φύσα, φύςςα, πυρήνεμος ῥιπίς, cuius flatu fovent ignem Fabri.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”